La composizione degli unguenta

 

    L’accenno all'unguento “regale” è solo il culmine di una dettagliatissima descrizione che Plinio dà delle varietà di profumi esistenti ai suoi tempi, presentati in ordine di “creazione”; c’erano rhodinum, crocinum, melinum, susinum, telinum e megalium, ed il naturalista fornisce un elenco a dir poco minuzioso tutti gli ingredienti che li componevano, indicandocene perfino il prezzo, senza dimenticare di citare il paese di provenienza di ogni spezia impiegata:

Vnguentorum expeditissimum fuit primumque, ut uerisimile est, e bryo et balanino oleo, de quibus supra diximus, et increuit deinde Mendesium balanino, resina, murra, magisque etiamnum metopium. Oleum hoc est amygdalis amaris expressum in Aegypto, cui addidere omphacium, cardamomum, iuncum, calamum, mel, uinum, murram, semen balsami, galbanum, resinam terebinthinam. E uilissimis quidem hodieque est - ob id creditum et id e uetustissimis esse - quod constat oleo myrteo, calamo, cupresso, cypro, lentisco, mali granati cortice. Sed diuulgata maxime unguenta crediderim rosa, quae plurima ubique gignitur. Itaque simplicissima rhodini mixtura diu fuit additis omphacio, flore rosae, crocino, cinnabari, calamo, melle, iunco, salis flore aut anchusa, uino. Similis ratio et in crocino, additis cinnabari, anchusa, uino. Similis et in sampsuchino, admixtis omphacio, calamo. Optimum hoc in Cypro, Mytilenis, ubi plurima sampsuchus. Miscentur et uiliora genera olei e myrto, lauru, quibus additur sampsuchum, lilium, fenum Graecum, murra, casia, nardum, iuncus, cinnamomum. E malis quoque cotoneis et strutheis fit oleum, ut dicemus, melinum, quod in unguenta transit admixtis omphacio, cyprino, sesamino, balsamo, iunco, casia, habrotono. Susinum tenuissimum omnium est; constat ex liliis, balanino, calamo, melle, cinnamo, croco, murra; et item cyprinum ex cypro et omphacio et cardamomo, calamo, aspalatho, habrotono; aliqui et cyperum addunt et murram et panacem. Hoc optimum Sidone, mox Aegypto. Si non addatur sesaminum oleum, durat et quadriennio; excitatur cinnamomo. Telinum fit ex oleo recenti, cypiro, calamo, meliloto, feno Graeco, melle, maro, amaraco. Hoc multo erat celeberrimum Menandri poetae comici aetate; postea successit propter gloriam appellatum megalium, ex oleo balanino, calamo, iunco, xylobalsamo, casia resina. Huius proprietas ut uentiletur in coquendo donec desinat olere; rursus refrigeratum odorem suum capit. Singuli quoque suci nobilia unguenta faciunt: in primis malobathrum, postea iris Illyrica et Cyzicena amaracus, herbarum utraque. Vel pauca his et alia alii miscent; qui plurima, alterutri mel, salis florem, omphacium, agni folia, panacem. Externa omnia, et prodigiosa cinnamomino pretia: adicitur cinnamo balaninum oleum, xylobalsamum, calamus, iunci, balsami semina, murra, mel odoratum; unguentorum hoc crassissimum. Pretia ei a denariis XXXV ad denarios CCC. Nardinum siue foliatum constat omphacio aut balanino, iunco, costo, nardo, amomo, murra, balsamo. In hoc genere conueniet meminisse herbarum, quae nardum Indicum imitarentur, species VIIII a nobis esse dictas: tanta materia adulterandi est! Omnia autem acutiora fiunt costo, amomo, quae maxime naris feriunt, crassiora murra suauioraque, medicinae autem utriora croco, acerrima per se amomo; hoc et capitis dolores facit. Quidam satis habent adspergere quae sunt pretiosissima ceteris decoctis, inpendio parcentes; sed non est eadem uis nisi una decoctis. Murra et per se unguentum facit sine oleo, stacte dumtaxat, alioqui nimiam amaritudinem adfert. Cyprino uiride fit, susino unguinosum, Mendesio nigrum, rhodino candidum, murra pallidum. (N.H. XIII, 2)

I nomi attribuiti a queste complicate miscele di aromi venivano, dice Plinio, a volte dal luogo d’origine, a volte dai succhi impiegati, a volte dalle piante,  oppure venivano assegnati per svariati altri motivi:

II. Vnguentis cognomina dedere aliis patriae, aliis suci, aliis arbores, aliis causae, primumque id scire conuenit, mutatam auctoritatem et saepius transisse gloriam. Laudatissimum fuit antiquitus in Delo insula, postea Mendesium. Nec mixtura et compositione tantum hoc accidit, sed idem suci uarie alibi atque alibi praeualuere aut degenerauere. Irinum Corinthi diu maxime placuit, postea Cyzici, simili modo rhodinum Phaseli, quam gloriam abstulere Neapolis, Capua, Praeneste. Crocinum in Solis Ciliciae diu maxime laudatum est, mox Rhodi; oenanthinum in Cypro, post Adramytteo; amaracinum in Coo; postea eodem loco praelatum est melinum; cyprinum in Cypro, deinde in Aegypto, ubi Mendesium et metopium subito gratius factum est. Mox haec abstulit Phoenice et cyprini laudem Aegypto reliquit. Panathenaicum suum Athenae perseueranter optinuere. Fuerat et pardalium in Tarso, cuius etiam compositio et mixtura oblitterata est. Narcissinum quoque ex flore narcisso desiit conponi. (N.H. XIII, 2)

Il procedimento di distillazione, che costituisce il cuore dell’odierna tecnica di preparazione dei profumi, sembra non fosse noto al tempo dei Romani e, con ogni probabilità, fu introdotto dagli Arabi in Europa nel IX secolo d.C. Dunque alla base di quello che a Roma si diceva “profumo” stava di solito un grasso animale od un olio vegetale, da cui appunto il termine usuale “unguentum”.

E’ Plinio (N.H. XIII, 2) a raccontarci quale fosse la composizione dell’unguentum, distinguendo i suoi componenti in “succo” ed “essenza” e “colore”:

Ratio faciendi duplex, sucus et corpus: ille olei generibus fere constat, hoc odorum; haec stymmata uocant, illa hedysmata. Tertius inter haec est colos multis neglectus; huius causa adduntur cinnabaris et anchusa. Sal adspersus olei naturam coercet. Quibus anchusa adiecta est, sal non additur. Resina aut cummis adiciuntur ad continendum odorem in corpore; celerrime is euanescit atque defluit, si non sunt haec addita.

Plinio accanto agli unguenta veri e propri si sofferma poi a descrivere (XIII, 12 e XIII, 25) le resine, da usare come emollienti se leggere come quella di terebintho dei pini marittimi,o da impiegare in paste dentifrice nel caso del mastice ricavato dalla resina del pistacchio:

XXV. Arborum suco manantium picem resinamque aliae ortae in Oriente, aliae in Europa ferunt; quae interest Asia utrimque quasdam habet. In Oriente optimam tenuissimamque terebinthi fundunt, dein lentisci, quam et mastichen uocant, postea cupressi, acerrimam sapore, liquidam omnes et tantum resinam, crassiorem uero et ad pices faciendas cedrus. Arabica resina alba est, acri odore, difficilis coquenti, Iudaea callosior et terebinthina quoque odoratior, Syriaca Attici mellis similitudinem habet. Cypria antecedit omnes; est autem melleo colore, carnosa. Colophonia, praeter ceteras fulua, si terratur alba fit, grauior odore; ob id non utuntur ea unguentarii. In Asia quae fit e picea, admodum candida, psagdas uocatur.

XII. Syria et terebinthum habet. Ex iis mascula est sine fructu; feminarum duo genera: alteri fructus rubet lentis magnitudine, alteri pallidus cum uite maturescit, non grandior faba, odore iucundus, tactu resinosus. Circa Iden Troadis et in Macedonia breuis arbor haec atque fruticosa, in Damasco Syriae magna. Materies ei admodum lenta ac fidelis ad uetustatem, nigri splendoris; flos racemosus oliuae modo, sed rubens, folia densa. Fert et folliculos emittentes quaedam animalia ceu culices lentoremque resinosum, qui et ex cortice erumpit.

Indice